Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

52 at vero praeclarum diem illisillis cO1: om. rell. reposuisti Verria ut agerent, et ut ad eum diem quae sacris epulisque opus essent in compluris annos locarentur! iam in tanta istius impudentia remittendum aliquid videtur, ne omnia contendamus, ne omnia cum dolore agere videamur. nam me dies vox latera deficiant, si hoc nunc vociferarivociferari cO: -are rell. velim, quam miserum indignumque sit istius nomine apud eos diem festum esse qui se istius opera funditus exstinctos esse arbitrenturarbitrantur O (ii, §158). O Verria praeclara! quo accessisti, quaesoquo accessisti quaeso scripsi: quo acc. quasi c: acc. quo quasi O: quo quasi acc. br, unde Lambinus quo quaeso acc.: quo om. pq, quo non attuleris tecum istumistum tecum O diem? etenim quam tu domum, quam urbem adisti, quod fanum denique, quod non eversum atque extersum reliqueris? quare appellentur sane ista Verria, quae non ex nomine sed ex manibusmoribus Manut. naturaque tua constituta esse videantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme