Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

48 res ab omni conventu cognita celeriter isti domumiste mutet domum cO, unde ingeniose Herelius isti Mucio nuntiatur. homo inimicus iis qui recitassent, hostis omnibus qui acclamassent, exarsit iracundia ac stomacho; verum tamen fuit tum sui dissimilis. Nostis os hominis, nostis audaciam; tamen tum rumore populi et clamorerumore pop. et clamore p rell.: rumore populique clamore k: rumore et clamore populi O1 et manifesto furtomanifesto furto (forte) O: furt. man. p rell. grandis pecuniae perturbatus est. Vbi se collegit, vocat ad se Syracusanos; qui non possetqui non posset cO1: quia (qui qrk) non possunt pk negare ab illis pecuniam datam, non quaesivit procul alicunde, (neque enim probaret), sed proximum, paene alterum filium, quem illam pecuniam diceret abstulisse; ostendit se reddere coacturum. qui posteaquam id audivit, habuit et dignitatis et aetatis etet cO1: om. rell. nobilitatis suae rationem; verba apud senatum fecit, docuit ad se nihil pertinere; de isto, id quod omnes videbant, nene O1: neque rell. ille quidem obscure locutus est. itaque illi Syracusani statuam postea statuerunt, et is, utut cO1: ubi rell. primum potuit, istum reliquit de provinciaque decessit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme