Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

46 quae est ista praetura? eripis hereditatem quae venerat a propinquo, venerat testamento, venerat legibus; quae bona is qui testamentum feceratfecerat c Arus. Mess.: fecerant O1: fecit p rell. huic Heraclio, aliquanto ante quamaliq. ante quam pk Arus. Mess.: ante aliquanto ante quam O (cf. iii, §178 ubi habet O videtur mihi videtur contra rell. mihi videtur): ante aliquanto quam vulg. (aliquanto om. bd Par. 7786) est mortuus, omnia utenda ac possidenda tradiderat, cuius hereditatis, cum ille aliquanto ante te praetorem esset mortuus, controversia fuerat nulla, mentionem fecerat nemo. verum esto. eripe hereditatem propinquis, da palaestritis, praedare in bonis alienis nomine civitatis, everte leges, testamenta, voluntates mortuorum, iura vivorum: num etiam patriis Heraclium bonis exturbare oportuit? qui simul ac profugit, quam impudenter, quam palam, quam acerbe, di immortales, illa bona direpta sunt! quam illa res calamitosa Heraclio, quaestuosa Verri, turpis Syracusanis, miseranda omnibus videbatur! namIam O illud quidem statim curatur, ut quicquid caelati argenti fuit in illis bonis ad istum deferatur, quicquid Corinthiorum vasorum, stragulae vestis: haec nemo dubitabat quin non modo ex illa domo capta et oppressa, verum ex tota provincia ad istum comportari necesse esset. mancipiaMancupia O quae voluitvoluerat O1 abduxit, alia divisit; auctio facta est, in qua cohors istius invicta dominata est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme