Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

3 itaque maioribus nostris in Africam ex hac provincia gradus imperi factus est; neque enim tam facile opes CarthaginisCarth. COp: Karth. edd. tantae concidissent nisi illud et rei frumentariae subsidium et receptaculum classibus nostris pateret.quare P. Africanus CarthagineCarth. COp: Karth. edd. deleta Siculorum urbis signis monumentisque pulcherrimis exornavit, ut, quos victoria populi Romani maxime laetari arbitrabatur, apud eos monumenta victoriae plurima conlocaret.
4 denique ille ipse M. Marcellus, cuius in Sicilia virtutem hostes, misericordiam victi, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non solum sociis in eo bello consuluit, verum etiam superatis hostibus temperavit. Vrbem pulcherrimam Syracusas, —quae cum manu munitissima esset, tum loci natura terra ac mari clauderetur,—cumclauderetur COpqk: claudebatur r rell. vi consilioque cepisset, non solum incolumem passus est esse, sed ita reliquit ornatam ut esset idem monumentum victoriae, mansuetudinis, continentiae, cum homines viderent et quid expugnasset et quibus pepercisset et quae reliquisset: tantum ille honorem habendum Siciliae putavit ut ne hostium quidem urbem ex sociorum insula tollendam arbitraretur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme