Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

33 haec omnia isto praetore non modo perturbata, sed plane et Siculis et civibus Romanis erepta sunt. primum suae leges: quod civiscivi cO1: cive rell. cum civi ageret, aut eum iudicem quem commodum erat,—praeconem, haruspicem, medicum suum,—dabat, aut si legibus erat iudicium constitutum et ad civem suumsuum civem V iudicem venerant, libere civi iudicare non licebat. edictum enim hominis cognoscite, quo edicto omnia iudicia redegerat in suam potestatem, SI QUIsi qui cOp al.: si quis bd PERPERAM IVDICASSET, SE COGNITVRVM; CVM COGNOSSETcognovisset V: cognosceret O1 (i, §18), ANIMADVERSVRVM. Idque cum faciebat, nemo dubitabat quin, cum iudex alium de suo iudicio putaret iudicaturum seque in eo capitis periculum aditurum, voluntatem spectaretspectaret c: expectraret O: spectet V rell. eius quem statim de capite suo putaretputaret Vc: putet O rell. iudicaturum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme