Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

190 haec omnia summa cura et diligentia recognita et collata et ab hominibus honestissimis obsignata sunt. si Carpinatius mihi tum respondere noluit, responde tu mihi nunctu mihi nunc O: tu om. V: mihi nunc tu pb ed. Rom.: nunc tu mihi r, Verres, quem esse hunc tuum paene gentilem Verrucium putes. fieri non potest ut, quem video te praetore in Sicilia fuisse et quem ex ipsa ratione intellego locupletem fuisse, eum tu in tua provincia non cognoveriscognoveris O1: cognoris Vp rell.. atque adeo, ne hoc autne hoc aut VcOp: hoc ne b rell. longius aut obscurius esse possit, procedite in medium atqueatque VcO: om. p rell. explicate descriptionem imaginemque tabularum, ut omnes mortalesmortales om. V istius avaritiae non iam vestigia sed ipsa cubilia videre possint. Liber expliceturLiber explicetur c: liber explicatur pq, punctis subscr. r: om. Vb: del. edd..

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme