Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

185 nunc hoc attendite. his exportationibus quae recitatae sunt scribit HS cxHS DC cO1 socios perdidisse ex vicensima portori Syracusis. pauculis igitur mensibus, ut hi pusilli et contempti libelli indicant, furta praetoris, quae essent HS ZZZccċ∞ċccċ cO: duodecies p rell., ex uno oppido solo exportata sunt. cogitate nunc,—cum illa Sicilia sit, hoc est insula quae undique exitus maritimos habeat,—quid ex ceteris locis exportatum putetis, quid Agrigento, quid Lilybaeo, quid Panhormo, quid Thermis, quid Halaesa, quid Catina, quid ex ceteris oppidis, quid vero Messana, quem iste sibi locum maxime tutum esseesse O: om. rell. arbitrabatur, ubi animo semper soluto liberoque erat, quod sibi iste Mamertinos delegerat ad quos omnia quae aut diligentius servanda aut occultius exportanda erant deportaret. his inventis libellis ceteri remoti et diligentius sunt reconditi; nos tamen, ut omnes intellegant hoc nos sine cupiditate agere, his ipsis libellis contenti sumus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme