Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

169 Nisi forte quod apud publicanos gratiosus fuisti, in ea re spes te aliqua consolatur. quae gratia ne quid tibi prodesse posset ego mea diligentia perfeci; ut etiam obesse deberet tu tua sapientia curasti.etenim rem totam, iudices, breviter cognoscite. in scriptura Siciliae pro magistro est quidam L. Carpinatius, qui et sui quaestus causa, et fortasse quod sociorum interesse arbitrabatur, bene penitus in istius familiaritatem sese dedit. is cum praetorem circum omnia fora sectaretur neque ab eo umquam discederet, in eameam om. CO iam venerat familiaritatem consuetudinemqueconsuetudinem CO: familiaritatem consuetudinemque p rell. inin om. (post -em) CO vendendis istius decretis et iudiciis transigendisque negotiis, ut prope alter Timarchides numeraretur;
170 hoc erat etiam capitalior, quod idem pecunias iishis COpb qui ab isto aliquid mercabantur faenori dabat. ea autem faeneratio erat eius modihuius modi Cb, iudices, ut etiam is quaestus huic cederet; nam quas pecunias ferebat iisiis p: is Cb: his O expensas quibuscum contrahebat, easeas C (aea O): om. rell. aut scribae istius aut Timarchidi aut etiam isti ipsiisti ipsi COb: ipsi isti p rell. referebat acceptas. idem praeterea pecunias istius extraordinarias grandis suo nomine faenerabatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme