Book 2
162
per vim multitudinis factum esse videretur. cum hoc consilio statuas Centuripini publice sustulissent, audit Metellus; graviter fert; evocat ad se Centuripinorum magistratusCenturipinum magistratum codd. praeter CO et decem primos; nisi restituissent statuas, vehementer minaturminatur COb: his minatur p. illi ad senatum renuntiant: statuae, quae istius causae nihil prodessent, reponuntur; decreta Centuripinorum, quae de statuis erant facta, non tollunturdecreta... tolluntur CO: om. p rell.. hic ego aliud alii concedo: Metello, homini sapienti, prorsus non possum ignoscere si quid stulte facit. quid? ille hoc putabat Verri criminosum fore, si statuae eiusstat. eius CO: eius stat. pb edd. essent deiectae, quod saepe vento aut aliquo casu fieri solet? non erat in hoc neque crimen ullum neque reprehensio. ex quo igitur crimen atque accusatio nascitur? ex hominum iudicio et voluntate.