Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

150 verum esto; alio loco de aratorum animo et iniuriis videro; nunc, quod mihi abs te datur, id accipio, eos tibi esse inimicissimos. nempe ita dicis: propter decumas. concedo: non quaero, iure an iniuria sint inimici. quid ergo? illae quidquid (post illae) cO1: om. p rell. sibi statuae equestres inauratae volunt, quae populi Romani oculos animosque maxime offendunt, propter aedem Volcani? nam inscriptuminscriptum cO: scriptum rell. esse video quandam ex his statuisstatuis O: statuam p rell. aratores dedisse. si honoris causa statuam dederunt, inimici non sunt; credamus testibus; tum enim honori tuo, nunc iam religioni suae consulunt. sin autem metu coacti dederunt, confiteare necesse est te in provincia pecuniaspecunias O: om. pqk statuarum nomine per vim ac metum coegisse. Vtrum tibi commodum est elige.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme