Book 2
145
etenim sic considerate. Syracusana civitas, ut eam potissimum nominem, dedit ipsi statuam—est honos—et patri—bella haec pietatis et quaestuosa simulatio—et filio—ferri hoc potest, hunc enim puerum non oderant; verum quotiens et quot nominibus a Syracusanis statuas auferes? Vt in foro statuerent, abstulisti, ut in curia, coegisti, ut pecuniam conferrent in eas statuas quae Romae ponerentur imperasti; ut idem darent homines aratorum nomine, dederunt; ut idem pro parte in commune Siciliae conferrent, etiam id contulerunt. Vna civitas cum tot nominibus pecuniam contulerit idemque hoc civitates ceterae fecerint, nonnenonne O: non rell. res ipsa vos admonet ut putetisut putetis om. O modum aliquem huic cupiditati constitui oportere? quid? si hoc voluntate sua nulla civitas fecit, si omnes imperio, metu, vi, malo adductae tibitibi om. O pecuniam statuarum nomine contulerunt, per deos immortalis, num cui dubium esse poterit quin, etiamsi statuerit accipere ad statuas licere, idem tamen statuat eripere certe non licere?