Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

138 itaque illi censores fecerunt idem quod in nostra re publica solent ii qui per largitionem magistratus adepti sunt: dederunt operam ut ita potestatem gererent ut illam lacunam rei familiaris explerent. sic census habitus est te praetore ut eo censu nullius civitatis res publica possetpossit V administrari; nam locupletissimi cuiusque censumcensum VcO: census p rell. extenuaranthauserant cOextenuarunt... auxerunt Ziel. (p. 194), tenuissimi auxerant. itaque in tributis imperandis tantum oneris plebi imponebatur ut, etiamsi hominesomnes V tacerent, res ipsa illum censum repudiaret, id quod intellegi facillime re ipsare ipsa om. O: Ziel. l.c. potest.nam L. Metellus, qui, posteaquam ego inquirendi causa in Siciliam veni, repente L. Laetili adventu istius non modo amicus, verum etiam cognatus factus est,—is, quod videbat istius censucensus cO stari nullo modo posse, eum censum observari iussit qui viro fortissimo atque innocentissimo, Sex. Peducaeo, praetore habitus esset. erant enim tum censores legibus facti delecti a suis civitatibus, quibus, si quid commisissent, poenae legibus erant constitutae.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme