Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

129 est consuetudo Siculorum ceterorumque Graecorum, quod suos dies mensisque congruere volunt cum solis lunaeque ratione, ut non numquam, si quid discrepet, eximant unum aliquem diem aut summum biduum ex mense, quos illi exaeresimos dies nominant; item non numquam uno die longiorem mensem faciuntFort. faciant aut biduo. quae cum istecum iste cO: iste cum pb cognosset novus astrologus, qui non tam caeli rationem quam caelati argenti duceret, eximi iubet non diem ex mense, sed ex anno unum dimidiatumque mensem hoc modo ut, quo die verbi causa esse oporteret Idus Ianuarias, is eo dieis eo die scripsi: ī eo die cO: eo die p: in eum diem Wesenberg Kalendas Martias proscribi iuberetproscribi iuberet cO: proscriberet rell.: itaque fit omnibus recusantibus et plorantibusplorantibus cO: implorantibus rell.. dies is erat legitimus comitiis habendis. eo modo sacerdos Climachias renuntiatus est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme