Book 2
128
Cephaloedi mensis est certus, quo mense sacerdotem maximum creari oporteat. erat eius honoris cupidus Artemo quidam, Climachias cognomine, homo sane locuples et domi nobilis. sed is fieri nullo modo poterat si Herodotus quidam adesset: ei locus ille atque honos in illum annum ita deberi putabatur ut ne Climachias quidem contra diceret. res ad istum defertur et istius more deciditur: toreumata sane nota et pretiosa auferuntur. Herodotus Romae erat; satis putabat se ad comitia tempore venturum si pridie venisset. iste, ne aut alio mense ac fas erat comitia haberentur, aut Herodoto praesenti honos adimeretur, (id quod iste non laborabat, Climachias minime volebat), excogitat—dixi iam dudum, non est homo acutior quisquam nec fuit—excogitat, inquam, quem ad modum mense illo legitimo comitia haberentur nec tamen Herodotus adesse posset.