Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

127 cum suffragiis tres ex tribus generibus creati sunt, res revocatur ad sortem. perfecerat iste imperio ut pro suffragio Theomnastus, familiaris suus, in tribus illis renuntiaretur: in sorte, cui imperare non potueratpotuerat Vpk: potuerāt O: poterat b vulg., exspectabant homines quidnam acturus esset. homo, id quod erat facillimum, primo vetat sortiri: iubet extra sortem Theomnastum renuntiari. negant id Syracusani per religiones sacrorum ullo modo fieri posse, fas denique negant esse. iubet iste sibi legem recitarirecitari VcO: legi p rell.. recitatur; in qua scriptum erat ut, quot essent renuntiati, tot in hydriam sortes conicerentur; cuiumcuium c, civium O1: cuius p rell. nomen exisset, ut is haberet id sacerdotium. iste homo ingeniosus et peracutus, 'optime,' inquit, 'nempe scriptum itaita scriptum Ob est, QVOT RENVNTIATI ERVNT. quot ergo, inquit, suntinquit sunt cO: sunt inquit pk: inquit om. bd renuntiati?' respondent, 'tres.' 'numquid igitur oportet nisi tres sortis conici, unam educi?' 'nihil.' conici iubet tres, in quibus omnibus esset inscriptum nomen Theomnasti. fit clamor maximus, cum id universis indignum ac nefarium videretur. ita Iovis illud sacerdotium amplissimum per hanc rationem Theomnasto datur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme