Book 2
125
idem fecit HeracleaeHeracliae O (v, §129). nam eo quoque colonos P. Rupilius deduxit, legesque similis de cooptando senatu etet VO: ac p rell. de numero veterum ac novorum dedit. ibi non solum iste ut apud ceteros pecuniam accepit, sed etiam genera veterum ac novorum numerumque permiscuit. nolite exspectare dum omnis obeam oratione mea civitates: hoc uno complectorcomplector VcO: compl. crimine pb: compl. nomine al. omnia, neminem isto praetore senatorem fieri potuisse nisi qui isti pecuniam dedissetpecuniam isti dedisset Zielinski (p. 194).
126
hoc idem transfero in magistratus, curationes, sacerdotia; quibus in rebus non solum hominum iura, sed etiam deorum immortalium religiones omnis repudiavit. Syracusis lex est de religione, quae in annos singulos Iovis sacerdotem sortito capi iubeat, quod apud illos amplissimum sacerdotium putatur: