Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 1

11 cuius ut adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura, primus gradus honorisprimus gradus honoris codd., Diomedes: secl. edd., quid aliud habet in se nisi Cn. Carbonem spoliatum a quaestore suo pecunia publica, nudatum et proditum consulem, desertum exercitum, relictam provinciam, sortis necessitudinem religionemque violatam? cuius legatio exitium fuit Asiae totius et Pamphyliae, quibus in provinciis multas domos, plurimas urbis, omnia fana depeculatusdepeculatus p Schol. Gronov.: depopulatus DY est, tum cum in Cn. Dolabellamin Cn. Dolabellam secl. Kays. Muell. suum scelus illud pristinum renovavit et instauravit quaestorium, cum eum, cui et legatuscui et legatus p: cui l legatus G2: cui ille leg. D al: cui .l. ille leg. K et pro quaestore fuisset, et in invidiam suis maleficiis adduxit, et in ipsis periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnavit ac prodidit;
12 cuius praetura urbana aedium sacrarum fuit publicorumque operum depopulatiodepeculatio Lamb. edd., simul in iure dicundo bonorum possessionumque contra omnium instituta addictio et condonatio. iam vero omnium vitiorum suorum plurima et maxima constituit monumentamonimenta codd. pler. (p et Div. §14) et indicia in provincia Sicilia, quam iste per triennium ita vexavit ac perdidit ut ea restitui in antiquum statum nullo modo possit, vix autem per multos annos innocentisque praetores aliqua ex parte recreari aliquando posse videatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme