Book 1
6
itaque cum ego diem inquirendi in SiciliamSiciliam Kb: Sicilia DYp; cf. i, §30 perexiguam postulavissem, invenit iste qui sibi in AchaiamAchaiam prs: Achaia DY biduo breviorem diem postularet; non ut is idem conficeret diligentia et industria sua quod ego meo labore et vigiliis consecutus sum, —etenim ille Achaicus inquisitor ne Brundisium quidem pervenit, ego Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii ut omnium populorum privatorumque litteras iniuriasque cognoscerem; ut perspicuum cuivis esse posset hominem ab isto quaesitum esse non qui reum suum adduceret, sed qui meum tempus obsideret.
7
nunc homo audacissimus atque amentissimus hoc cogitat. intellegit me ita paratum atque instructum in iudicium venire ut non modo in auribus vestris, sed in oculis omnium sua furta atque flagitia defixurus sim; videt senatores multos esse testis audaciae suae, videt multos equites Romanos, frequentis praeterea civis atque socios, quibus ipse insignis iniurias fecerit, videt etiam tot tam gravis ab amicissimis civitatibus legationes cum publicis auctoritatibus convenisse.