Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 1

47 hoc est iudicium in quo vos de reo, populus Romanus de vobis iudicabit; in hoc homine statuetur, possitne senatoribus iudicantibus homo nocentissimus pecuniosissimusque damnari. deinde est eius modi reus in quo homine nihil sit praeter summa peccata maximamque pecuniam, ut, si liberatus sit, nulla alia suspicio nisi ea quae turpissima est residere possit; non gratia, non cognatione, non aliis recte factis, non denique aliquo mediocri vitio tot tantaque eius vitia sublevata esse videbunturvidebuntur DY: existimabuntur prbd.
48 postremo ego causam sic agam, iudices, eius modi res, ita notas, ita testatas, ita magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a vobis ut istum absolvatis per gratiam conetur contendere. habeo autem certam viam atque rationem qua omnis illorum conatus investigare et consequi possim; ita res a me agetur ut in eorum consiliis omnibus non modo aures omniumomnium scripsi, cf. §7 (Cl. Rev. xx. 256): hominum codd., sed etiam oculi populi Romanioculi 1/PR p Par. 7786, oculi populi .ro. rd: populus Romanus (p. r. D) DY, secl. Fritzsche, Kays. (sed cf. i §29): oculi et manus Koch, Muell.: an oculi animique? (ii §150) interesse videantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme