Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 1

43 cui loco, per deos immortalis, iudices, consulite ac providete! moneo praedicoque id quod intellego, tempus hoc vobis divinitustempus hoc vobis divin. D al.: tempus hoc. div. vobis LKs: tempus opportunissimum (oport. p) vobis hoc divinitus pbrd datum esse ut odio, invidia, infamia, turpitudine totum ordinem liberetis. nulla in iudiciis severitasveritas coni. Halm.: cf. §§3, 51: v §130, nulla religio, nulla denique iam existimantur esse iudicia. itaque a populo Romano contemnimur, despicimur; gravi diuturnaque iam flagramus infamia.
44 neque enim ullam aliam ob causam populus Romanus tribuniciam potestatem tanto studio requisivit; quam cum poscebat, verbo illam poscere videbatur, re vera iudicia poscebat. neque hoc Q. Catulum, hominem sapientissimum atque amplissimum, fugit, qui Cn. Pompeio, viro fortissimo et clarissimofort. et clar. DYb: clar. et fort. p, de tribunicia potestate referente cum esset sententiam rogatus, hoc initio est summa cum auctoritate usus, patres conscriptos iudicia male et flagitiose tueri; quodsi in rebus iudicandis populi Romani existimationi satis facere voluissent, non tanto opere homines fuisse tribuniciam potestatem desideraturos.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme