Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 1

28 quid est, quaeso, Metelle, iudicium conrumpere, si hoc non est, testis, praesertim Siculos, timidos homines et adflictos, non solum auctoritate deterrere, sed etiam consulari metu et duorum praetorum potestatepotestate D et (in ras.) p1 al.: voluntate al. potestate L? quid faceres pro innocente hominehomine innocente pb et propinquo, cum propter hominem perditissimum atque alienissimum de officio ac dignitate decedis, et committis ut quod ille dictitat alicui qui te ignoret verum esse videatur?
29 nam hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros ex vestra familia, sed opera sua consulem factum. duo igitur consules et quaesitor erunt ex illius voluntate. 'non solum effugiemus,' inquit, 'hominem in quaerendo nimium diligentem, nimium servientem populi existimationi, M'. Glabrionem; accedet etiam nobis illud. iudex est M. Caesonius, conlega nostri accusatoris, homo in rebus iudicandis spectatus et cognitus, quem minime expediat esse in eoeo om. G2LK consilio quod conemur aliqua ratione conrumpere, propterea quod iam antea, cum iudex in Iuniano consilio fuisset, turpissimum illud facinus non solum graviter tulit, sed etiam in medium protulit. hunc iudicem ex Kalendis IanuariisKal. Iunii DKZ: Kal. iūn. pq non habebimushabemus DG1pq al.;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme