52
quid ad haec dici potest? non enim quaero quid tutu om. D al. dicturus sis; video mihi non te, sed hunc librum esse responsurum, quem monitor tuus hic tenet; qui si te recte monere volet, suadebit tibi ut hinc discedas neque mihi verbum ullum respondeas. quid enim dices? an id quod dictitas, iniuriam tibi fecisse Verrem? arbitror; neque enim essetest coni. Halm veri simile, cum omnibus Siculis faceret iniurias, te illi unum eximium cui consuleret fuisse.
53
sed ceteri Siculi ultorem suarum iniuriarum invenerunt; tu dum tuas iniurias per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae; et hoc te praeterit, non id solum spectari solere, qui debeat, sed etiam illud, qui possit ulcisci; in quo utrumque sit, eum superiorem esse, in quo alterutrumalterutrum DLKpq: alterum utrum G2: alterum G1Zbr edd. (Cl. Rev. xvii. 199), in eo non quid is velit, sed quid facere possit, quaeri solere.