Thesauros Literature Oratory Divinatio in Q. Caecilium

Divinatio in Q. Caecilium

Divinatio in Q. Caecilium Cicero, Marcus Tullius
46 quid? cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionemmorem... religionem codd. (i, §37): more... religione Gronovius, edd.: more... religionem Kayser, poterisne eius orationis subire invidiam? vide modo, etiam atque etiam considera. mihi enim videtur periculum fore ne ille non modo verbis te obruat, sed gestu ipso ac motu corporis praestringat aciem ingeni tui, teque ab institutis tuis cogitationibusque abducat.
47 atque huiusce rei iudicium iam continuo video futurum. si enim mihi hodie respondere ad haec quae dico potueris, si ab isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis orationibus compositum dedit, verbo uno discesseris, posse te et illi quoque iudicio non deesse et causae atque officio tuo satis facere arbitrabor; sin mecum in hac prolusione nihil fueris, quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario fore putemus? esto, ipse nihil est, nihil potest; at venit paratus cum subscriptoribus exercitatis et disertis. est tamen hoc aliquid, tametsi non est satis; omnibusin omnibus Asc. enim rebus is qui princeps in agendo est ornatissimus et paratissimus esse debet. verum tamen L. Appuleium esse video proximum subscriptorem, hominem non aetate sed usu forensi atque exercitatione tironem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme