Thesauros Literature Oratory Divinatio in Q. Caecilium

Divinatio in Q. Caecilium

Divinatio in Q. Caecilium Cicero, Marcus Tullius
32 emptum est ex senatus consulto frumentum ab Siculis praetore Verre, pro quo frumento pecunia omnis soluta non est. grave est hoc crimen in Verrem, grave me agente, te accusante nullum; eras enim tu quaestor, pecuniam publicam tu tractabas, ex qua, etiamsi cuperet praetor, tamen ne qua deductio fieret magna ex parte tua potestas erat. huius quoque igitur criminis te accusante mentio nulla fiet: silebitur toto iudicio de maximis et notissimis illius furtis et iniuriis. mihi crede, Caecili, non potest in accusando socios vere defendere is qui cum reo criminum societate coniunctus est.
33 mancipes a civitatibus pro frumento pecuniam exegerunt. quid? hoc Verre praetore factum est solum? non, sed etiam quaestore Caecilio. quid igitur? daturus es huic crimini quod et potuisti prohibere ne fieret et debuisti, an totum id relinques? ergo id omnino Verres in iudicio suo non audiet quod, cum faciebat, quem ad modum defensurus esset non reperiebat. atque ego haec quae in medio posita sunt commemoro: sunt alia magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo, animos atque impetus retardaret, benignissime cum quaestore suo communicavit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme