30
video enim permulta esse crimina quorum tibi societas cum Verre eius modi est ut ea in accusando attingere non audeas. queritur Sicilia tota C. Verrem ab aratoribus, cum frumentum sibi in cellam imperavisset, et cum esset tritici modius HS II, pro frumento in modios singulos duodenos sestertios exegisse. Magnum crimen, ingens pecunia, furtum impudens, iniuria non ferenda! ego hoc uno crimine illum condemnem necesse est: tu,
31
Caecili, quid facies? utrum hoc tantum crimen praetermittes an obicies? si obicies, idne alteri crimini dabis quod eodem tempore in eadem provincia tu ipse fecisti? audebis ita accusare alterum ut quo minus tute condemnere recusare non possis? sin praetermittespraetermittis D p al., qualis erit tua istaista tua (sed cum signis transp.) D, item G2K al. (§2 supra) accusatio, quae domestici periculi metu certissimi et maximi criminis non modo sponsionemsponsionem scripsi (Cl. Rev. xvii. 199): suspicionem codd.: subscriptionem Madvig: susceptionem A. Eberhard: expositionem Luterbacher: suspicionem et mentionem voluit transponere Pluygers, verum etiam mentionem ipsam pertimescat?