22
nam te actore quem eorum adfuturum putas, quos intellegis non ut per te alium, sed ut per aliumalium om. prd aliquem te ipsum ulciscantur laborare? at enim solum id est, ut me Siculi maxime velint: alterum illud, credo, obscurum est, a quo Verres minime se accusari velit. ecquis umquam tam palam de honore, tam vehementer de salute sua contendit quam ille atque illius amici neut ne prd haec mihi delatio detur? sunt multa quae Verres in me esse arbitratur, quae scit in te, CaeciliCaecili DYpq: Q. Caecili r ed. Rom. (i, §§45, 60; Am. J. Ph. xxvi. p. 412), non esse; quae cuius modi in utroque nostrum sint, paulo post commemorabo;
23
nunc tantum id dicam quod tacitus tu mihi adsentiare, nullam rem in me esse quam ille contemnat, nullam in te quam pertimescat. itaque magnus ille defensor et amicus eius tibi suffragatur, me oppugnat; aperte ab iudicibusa iud. DY petit ut tu mihi anteponare, et ait hoc se honeste sine ulla invidia ac sine ulla offensione contendere. 'non enim,' inquitenim inquit om. DG2 al., 'illud peto quod soleo, cum vehementius contendi, impetrare: reus ut absolvatur non peto, sed ut potius ab hocab hoc potius prd quam ab illo accusetur, id peto. da mihi hoc; concede quod facile est, quod honestumhonestum est G3K, quod non invidiosum; quod cum dederis, sine ullo tuo periculo, sine infamia illud dederis, ut isis om. DY absolvatur cuius ego causa laboro.'