Thesauros Literature Oratory Quintus Roscius

Quintus Roscius

Quintus Roscius Cicero, Marcus Tullius
13 ad arbitrum confugiunt, hic ab arbitro ad iudicem venire est ausus! qui cum de hac pecunia tabularum fide arbitrum sumpsit, iudicavit sibi pecuniam non deberi. iam duae partes causae sunt confectae; adnumerasse sese negat, expensum tulisse non dicit, cum tabulas non recitat. reliquum est ut stipulatum se esse dicat; praeterea enim quem ad modum certam pecuniam petere possit non reperio. stipulatus es—ubi, quo die, quo tempore, quo praesente?
14 quis spopondisse me dicit? nemo. hic ego si finem faciam dicendi, satis fidei et diligentiae meae, satis causae et controversiae, satis formulae et sponsioni, satis etiam iudici fecisse videar cur secundum Roscium iudicari debeat. pecunia petita est certa; cum tertia parte sponsio facta est. haec pecunia necesse est aut data aut expensa lata aut stipulata sit. datam non esse Fannius confitetur, expensam latam non esse codices Fanni confirmant, stipulatam non esse taciturnitas testium concedit. quid ergo est?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme