Thesauros Literature Oratory Quintus Roscius

Quintus Roscius

Quintus Roscius Cicero, Marcus Tullius
55 quid enim huic rei respondere poteris, Fanni? Cum de sua parte Roscius transegit cum Flavio, actionem tibi tuam reliquit an non? si non reliquit, quem ad modum HS ccciↄↄↄ ab eo postea exegisti? si reliquit, quid ab hoc petis quod per te persequi et petere debes? simillima enim et maxime gemina societas hereditatis est; quem ad modum socius in societate habet partem, sic heres in hereditate habet partem. Vt heres sibi soli non coheredibus petit, sic socius sibi soli non sociis petit; et quem ad modum uterque pro sua parte petit, sic pro sua parte dissolvit, heres ex ea parte qua hereditatem adiit, socius ex ea qua societatem coiit.
56 quem ad modum suam partem Roscius suo nomine condonare potuit Flavio, ut eam tu non peteres, sic, cum exegit suam partem et tibi integram petitionem reliquit, tecum partiri non debet, nisi forte tu perverso more quod huius est ab alio extorquere non potes, huic eripere potes. perstat in sententia Saturius, quodcumque sibi petat socius, id societatis fieri. quod si ita est, qua, malum, stultitia fuit Roscius, qui ex iuris peritorum consilio et auctoritate restipularetur a Fannio diligenter ut eius quod exegisset a Flavio dimidiam partem sibi dissolveret, si quidem sine cautione et repromissione nihilo minus id Fannius societati, hoc est Roscio, debebat? * * * * * * * * *
← Previous 27 / 27

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme