Thesauros Literature Oratory Quintus Roscius

Quintus Roscius

Quintus Roscius Cicero, Marcus Tullius
40 Paulo ante quaerebam, id quod vehementer ad rem pertinebat, qua de causa Flavius, cum de tota lite faceret pactionem, neque satis acciperet a Roscio neque iudicio absolveretur a Fannio; nunc vero, id quod mirum et incredibile est, requiro: quam ob rem, cum de tota re decidisset cum Roscio, HS ccciↄↄↄ separatim Fannio dissolvit? hoc loco, Saturi, quid pares respondere scire cupio; utrum omnino Fannium a Flavio HS ccciↄↄↄ non abstulisse an alio nomine et alia de causa abstulisse.
41 si alia de causa, quae ratio tibi cum eo intercesserat? nulla. addictus erat tibi? non. frustra tempus contero. 'omnino,' inquit, 'HS ccciↄↄↄ a Flavio non abstulit neque Panurgi nomine neque cuiusquam.' si planum facio post hanc recentem stipulationem Rosci HS ccciↄↄↄ a Flavio te abstulisse, numquid causae est quin ab iudicio abeas turpissime victus? quo teste igitur hoc planum faciam?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme