Thesauros Literature Oratory Quintus Roscius

Quintus Roscius

Quintus Roscius Cicero, Marcus Tullius
21 quam ob rem etiam atque etiam considera, C. Piso, quis quem fraudasse dicatur. Roscius Fannium! quid est hoc? probus improbum, pudens impudentem, periurum castus, callidum imperitus, liberalis avidum? incredibile est. quem ad modum, si Fannius Roscium fraudasse diceretur, utrumque ex utriusque persona veri simile videretur, et Fannium per malitiam fecisse et Roscium per imprudentiam deceptum esse, sic, cum Roscius Fannium fraudasse arguatur, utrumque incredibile est, et Roscium quicquam per avaritiam appetisse et Fannium quicquam per bonitatem amisisse.
22 principia sunt huius modi; spectemus reliqua. HS iↄↄↄ Q. Roscius fraudavit Fannium. qua de causa? subridet Saturius, veterator, ut sibi videtur; ait propter ipsa HS iↄↄↄ. video; sed tamen cur ipsa HS iↄↄↄ tam vehementer concupierit quaero; nam tibi, M. Perpenna, tibi C. Piso, certe tanti non fuissent ut socium fraudaretis. Roscio cur tanti fuerint causam requiro. egebat? immo locuples erat. debebat? immo in suis nummis versabatur. avarus erat? immo etiam ante quam locuples esset, semper liberalissimus munificentissimusque fuit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme