Thesauros Literature Oratory Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
1 credo ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum cum quom Aπ2ψ2ω tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerimsurrexerim is ς, Naugerius (2): surrexerimus α : surrexerim cett. , is qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus. omnes hi quos videtis adesse in hac causa iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsiipsi autem V propter iniquitatem temporum non audent. ita fit ut adsint propterea quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia periculum vitant.vitant V, Auct. Schem. Dianoeas (Rhet. M. p. 73): metuunt cett.
2 quid ergo? audacissimus ego ex omnibus? minime. an An Schol.: at (ac Vω ) codd. tanto officiosior quam ceteri? ne istius quidem laudis ita sum sum sim Vω cupidus ut aliis eam praereptam velim. quae me igitur res praeter ceteros impulit ut causam Sex. Rosci reciperem? quia, si qui istorum dixisset quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id quod in hac causa fieri necesse est, multo plura dixisse quam dixisset putaretur.
1 / 91 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme