151
ad eamne rem vos reservati estis, ad eamne rem delecti ut eos condemnaretis quos sectores ac sicarii iugulare non potuissent? solent hoc boni imperatores facere cum proelium committunt, ut in eo loco quo fugam hostium fore arbitrentur milites conlocent, in quos si qui ex acie fugerint de improviso incidant. nimirum similiter arbitrantur isti bonorum emptores vos hic, talis viros, sedere qui excipiatis eos qui de suis manibus effugerint. di prohibeant, iudices, nene Whitte: ut codd. hoc quod maiores consilium publicum vocari voluerunt praesidium sectorum existimetur!
152
an vero, iudices, vos non intellegitisintellegetis ς A nihil aliud agi nisi ut proscriptorum liberi quavis ratione tollantur, et eius rei initium in vestro iure iurando atque in Sex. Rosci periculo quaeri? Dubiumdubiumne w est ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla sed ne suspicio quidem potuit consistere? numquid hic hic huic Madvig aliud videtis obstare Roscio Roscio Sex. Roscio Halm: del. Madvig nisi quod patris bona venierunt?