12
qua vociferatione in ceteris iudiciis accusatores uti consuerunt, ea nos hoc tempore utimur qui causam dicimus. petimus abs te, M. Marce Fanni, a vobisque, iudices, ut quam acerrime maleficia vindicetis, ut quam fortissime hominibus audacissimis resistatis, ut hoc cogitetis, nisi in hac causa qui vester animus sit ostendetis ostendetis ostenderitis Ernesti: ostendatis Matthiae , eo prorumpere hominum cupiditatem et scelus et audaciam ut non modo clam verum etiam hic in foro ante tribunal tuum, M. Marci Fanni, ante pedes vestros, iudices, inter ipsa subsellia caedes futurae sint.
13
etenim quid aliud hoc iudicio temptatur nisi ut id fieri liceat? accusant ei qui in fortunas huius invaserunt, causam dicit is cui praeter calamitatem nihil reliquerunt; accusant ei quibus occidi patrem Sex. Rosci bono fuit, causam dicit is cui non modo luctum mors patris attulit verum etiam egestatem; accusant ei qui hunc ipsum ipsum ipsi coni. Halm iugulare summe cupierunt, causam dicit is qui etiam ad hoc ipsum iudicium cum praesidio venit ne hic ibidem ante oculos vestros trucidetur; denique accusant ei quos populus poscit, causam dicit is qui unus relictus ex illorum nefaria caede restat.