148
an, quod diligenter defenditur, id tibi indignum facinus videtur? mihi crede, si pro patris huius huius eius Naugerius hospitiishospitiis ed. V: hospitis codd. et gratia vellent omnes huichuic Eberhard: huius codd. hospites adesse et auderent libere defendere, satis copiose defenderetur; sin autem pro magnitudine iniuriae proque eo quod summa res publica in huius periculo temptatur haec omnes vindicarent, consistere me hercule vobis isto in loco non liceret. nunc ita defenditur, non sane ut moleste ferre adversarii debeant neque ut se potentia superari putent.