Thesauros Literature Oratory Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
146 facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in huius exitio ponis quam in eisiis π: his cett. rebus quas L. Lucius Sulla gessit. quod si tibi causa nulla est cur hunc miserum tanta calamitate adfici velis, si tibi omnia sua praeterpraeter σχψ: propter cett. animam tradidit nec sibi quicquam paternum ne monumenti quidem causa reservavitcausa reservavit ψ2: causa clare servavit cett.: causa clam reservavit pauci dett. , per deos immortalis! quae ista tanta crudelitas est, quae tam fera immanisque natura? quis umquam praedo fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus ut, cum integram praedam sine sanguine habere posset, cruenta spolia detrahere mallet?
147 scis hunc nihil habere, nihil auderenihil audere del. Eussner , nihil posse, nihil umquam contra rem tuam cogitasse, et tamen oppugnas eum quem neque metuere potes neque odisse debes nec quicquam iam habere reliqui vides quod ei detrahere possis. Nisi hoc indignum putas, quod vestitum sedere in iudicio vides quem tu e patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti. quasi vero nescias hunc et ali et vestiri a Caecilia BaliariciBaliarici Manutius: Baliaris codd.: Baliarici... sorore del. Garatoni filia, Nepotis sorore, spectatissima femina, quae cum patrem clarissimumclarissimum patrem w, Halm , amplissimos patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen, cum esset mulier, virtute perfecit ut, quanto honore ipsa ex illorum dignitate adficeretur, non minora illis ornamenta ex sua laude redderet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme