138
verum longe aliter est; nil horum est, iudices. non modo non laedeturlaedetur Angelius: laeditur codd. causa nobilitatis, si istis hominibus resistetis, verum etiam ornabitur. etenim qui haec vituperare voluntvolent σπφω Chrysogonum tantum posse queruntur; qui laudare volunt concessum ei non esse commemorant. ac iam nihil est quod quisquam aut tam stultus aut tam improbus sit qui dicatquid dicat ς equidem Siesbeye : 'vellem quidem liceret; hoc dixissem.' dicas licet. 'hoc fecissem.' facias licet; nemo prohibet. 'hoc decrevissem.' decerne decerne || ς: decernere A , modo recte; omnes approbabunt. 'hoc iudicassem.' laudabunt omnes, si recte et ordine iudicaris.
139
dum necesse erat resque ipsa cogebat, unus omnia poteratpotuerat A ; qui postea quam magistratus creavit legesque constituit, sua cuique procuratio auctoritasque est restituta. quam si retinere voluntvolent Richter ei qui reciperarunt in perpetuum poterunt obtinere; sin has caedis et rapinas et hos tantos tamque profusos sumptus aut facient aut approbabunt — nolo in eos gravius quicquam ne ominisominis Manutius: hominis codd. quidem causa dicere, unum hoc dico: nostri isti nobiles nisi vigilantes et boni et fortes et misericordes erunt, eis hominibus in quibus haec erunt ornamenta sua concedant necesse est.