Thesauros Literature Oratory Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
132 verum ut haec missa faciam quae iam facta sunt, ex eis quae nunc cumcum ς: om. cett. maxime fiunt nonne quivis potest intellegere omnium architectum et machinatorem unum esse Chrysogonum? qui Sex. Rosci nomen deferendum curavit curavit hoe iudicium add. codd., del. Madvig (fort. ex h. d., i. e. hic deest, ortum), cuius honoris causa accusare se dixit Erucius... Erucius lac. Desunt non pauca. in vico Pallacinae] locus ubi cenaverat Roscius. — maxime metuit Sullam scilicet. — derivat tamen et ait se vers. et 2 pag. hab. A, 1 pag. π, lac. non notat ς (`Iterum non parva textus pars deest. Quod factum est situ et exemplaris vetustate decrepita, quod vir doctissimus Poggius ex Gallis ad nos reportaverat, qui et huius orationis et alterius pro Murena repertor hac aetate fuit. Vt autem Fr. Barbarus dicere ac deplorare solet, occaecatum adeo exemplaris codicem unde haec exarata est oratio Florentiae viderat ut nullo pacto inde transcribi verbum potuerit.' Guarinus in Comment.) id est suspicionem suam in alium deducit. hoc enini dicebat Chrysogonus: non quia timui ne mihi tollerentur bona Rosci, ideo eius praedia dissipavi, sed, quia aedificabam, in Vcientanam ideo de his transtuli.' — manu praedia praediis] praediis occasione, quem ad moduni dicimus: 'fac ad manum ilium codiceni'. — hic ego audire istos cupio] in hoc capite de potentia Chrysogoni invidiam facit, ut enunieret singula deliciarum genera, quod habeat pluris possessiones, mancipia, quae omnia dicit de rapinis ipsum habere. (Schol. Gron. p.436.14.) ... aptam et ratione dispositam se habere existimant, qui in Sallentinis aut in Bruttiis habent unde vix ter in anno audire nuntium possunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme