126
scriptum enim ita dicunt esse: VT AVTut aut scripsi: ut ut ς: ut cett. veneant ς: veniant cett. EORVM BONA VENEANT QVI PROSCRIPTI SVNT; quo in numero Sex. Roscius non est: AVT EORVM QVI IN ADVERSARIORVM PRAESIDIIS OCCISI SVNT. Dum praesidia ulla fuerunt, in Sullae praesidiis fuit; postea quam ab armis omnes recesseruntomnes recesserunt scripsi: recesserunt (disceps. σχ. disces. ψ) codd.: recessum est C. Stephanus: recessimus Richter , in summo otio rediens a cena Romae occisus est. sisi ψ2: om. cett. lege, bona quoque lege venisse fateor. sin autem constat contra omnis non modo modo more Ernesti veteres leges verum etiam novas occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut qua lege venierint quaero.
127
in quem hoc dicam quaeris, Eruci? non in eum quem vis et putas; nam Sullam et oratio mea ab initio et ipsius eximia virtus omni tempore purgavit. ego haec omnia Chrysogonum fecisse dico, ut ementiretur, ut malum civem Sex. RosciumSex. Ernesti: om. codd. fuisse fingeret, ut eum apud adversarios occisum esse diceret, ut his dehis de ed. R. Stephani: hisce codd.: hisce de Ascens. (2) rebus a legatis Amerinorum doceri L. Lucium Sullam passus non sit. denique etiam illud suspicor, omnino haec bona non venisse; id quod postea, si per vos, iudices, licitum erit, aperietur.