123
ego sic existimo, qui quaeri velit ex eis quos constat, eum caedes facta sit sit est Halm , adfuisse, cum cupere verum inveniriinveniri Pluygers: invenire codd. ; qui idqui id scripsi: quid ς: qui cett. recuset, eum profecto, tametsi verbo non audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri. dixi initio, iudices, nolle me plura de istorum scelere dicere quam causa postularet ac necessitas ipsa cogeret. nam et multae res adferri possunt, et una quaequede una quaque Lambinus earum multis cum argumentis dici potest. verum ego quod invitus ac necessario facio neque diu neque diligenter facere possum. quae praeteriri nullo modo poterant, ea leviter, iudices, attigi, quae posita sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, pluribus verbis sit disserendum, ea vestris ingeniis coniecturaeque committo.