122
Chrysogonus suinesuine cod. Paris. 6369: tuine σψ2: tui cett. malefici occultandi causa quaestionem de eis haberi non volt? minime, iudices; non in omnis arbitror omnia convenire. ego in Chrysogono, quod ad me attinet, nihil eius modi suspicor; neque hoc mihi nuncmihi nunc mihi ς primum in mentem venit dicere. meministis me ita distribuisse initio causamin causam ς : in crimen cuius tota argumentatio permissa Erucio est, et in audaciam cuius partes Rosciis impositaeimpostae Zielinski p. 186 sunt. quicquid malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum esse debebit. nimiam gratiam potentiamque Chrysogoni dicimus et nobis obstare et perferri nullo modo posse et a vobis, quoniam potestas data est, non modo infirmari verum etiam vindicari oportere.