Thesauros Literature Oratory Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
120 res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil interesset, utrum eam remrem del. Halm (2) recusares an de maleficio confiterere. quae cumcum om. ς in lac. ita sint, quaero abs te quam ob causam recusaris. cum occiditur Sex. Roscius ibidem fuerunt. servos ipsos, quod ad me attinet, neque arguo neque purgo; quod a vobis oppugnarirepugnari Sylvius video ne in quaestionem dentur, suspiciosum est; quod vero apud vos ipsos in honore tanto sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si dixerint perniciosum vobis futurum sit. — in dominos quaeri de servis iniquuminiquom σσχ1 at non quaeritur Büchner: at ne quaeritur codd.: anne quaeritur Ascens. (2): at neque in vos quaeritur Madvig est. — at non quaeritur; sex. enim Roscius reus est; neque enim neque enim neque in dominum Müller , cum de hoc quaeritur, in dominos quaeritur ; vos enim dominosin dominos quaeritur Halm:om. codd. esse dicitis. — cum Chrysogono sunt. — ita credo; litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter suos omnium deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot elegantissimis familiis lectos velit hos versari, homines paene operarios, ex Amerina disciplina patris familiae rusticani.
121 non ita est profecto, iudices; non est veri simile ut Chrysogonus horum litteras adamarit aut humanitatem, non ut rei familiaris negotio diligentiam cognorit eorum et fidem. est quiddam quod occultatur; quod quo studiosius ab istisistis Halm: ipsis codd. opprimitur et absconditur, eo magis eminet et apparet. quid igitur?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme