Thesauros Literature Oratory Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
119 etenim, quoniam fidem magistri cognostis, cognoscitecognoscitis Aπσφ nunc discipuli aequitatem. dixi iam antea saepe numero postulatos esse ab istis duos servos in quaestionem. tu semper, T. Titi Rosci, recusasti. quaero abs te: 'Eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent, an is teis te Heusinger: iste codd. non commovebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua videbatur?' postulabant homines nobilissimi atque integerrimi nostrae civitatis quos iam antea nominavi; qui ita vixerunt talesque a populo Romano putantur ut quicquid dicerent nemo esset qui non aequum putaret. postulabant autem pro homine miserrimo atque infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de patris morte quaereretur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme