Thesauros Literature Oratory Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
115 nunc non hanc ei rem Sex. Roscius mandavit sed, id quod multo gravius est, ipse Sex. Roscius cum fama vita bonisque omnibus a decurionibus publice T. Tito RoscioT. Roscio Schütz: Roscio codd.: del. Hotoman mandatus est; et ex eo T. Titus Roscius non paululumpaululum ςαπφω: paulum σχψ nescio quid in rem suam convertit sed hunc funditusdepactus ψ2 (cf. §110) evertit bonis, ipse tria praedia sibi depectus est, voluntatem decurionum ac municipum omnium tantidem quanti fidem suam fecit.
116 videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi maleficium nullummaleficum nullum fingi s, Halm posse quo iste sese non contaminarit. in rebus minoribus socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo ante dixi; neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat adiunxisse qui eum altero rem communicavit. ad cuius igitur fidem confugiet, cum per eius fidem laeditur cui se commiserit? atque atqui σχψ ea sunt animadvertenda peccata maxime quae difficillime praecaventur. tecti esse ad alienos possumus, intimiintumi (-temi A) mei multa apertiora videant necesse est; socium cavere qui possumus? quem etiam si metuimus, ius offici laedimus. recte igitur maiores cum qui socium fefellisset in virorum bonorum numero non putarunt haberi oportere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme