Thesauros Literature Oratory Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
91 verum, ut fit, multa saepe imprudentibus imperatoribus vis belli ac turba molitur. dum is in aliis rebus erat occupatus qui summam rerum administrabat, erant interea qui suis volneribus mederentur; qui, tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox esset, ita ruebant in tenebris omniaque miscebant; a quibus miror ne quod iudiciorum esset vestigium non subsellia quoque esse combusta; nam et accusatores et iudices sustulerunt. hoc commodi est quod ita vixerunt ut testis omnis, si cuperent, interficere non possent; nam, dum hominum genus erit, qui accuset eos non deerit; dum civitas erit, iudicia fient. verum, ut coepi dicere, et Erucius, haec si haberet in causa quae commemoravi, posset ea quamvis diu dicere, et ego, iudices, possum; sed in animo est, quem ad modum ante dixi, leviter transire ac tantum modo perstringere unam quamque rem, ut omnes intellegant me non studio accusare sed officio defendere.
92 video igitur causas esse permultas quae istum impellerent; videamus nunc ecquaeecquae Naugerius: et quae codd. facultas suscipiendi malefici fuerit. Vbi occisus est Sex. Roscius? — Romae. — quid? tu, T. Titi Roscitu T. w: ut ς: tu cett. , ubi tunc eras? — Romae. verum quid ad rem? et alii multi. — quasi nunc nunc non σψ2 id agatur quis ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc quaeratur, eum qui Romae sit occisus utrum veri similius sit ab eo esse occisum qui adsiduus eo tempore Romae fuerit, an ab eo qui multis annis Romam omnino non accesserit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme