Thesauros Literature Oratory Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
87 avaritiam praefers qui societatem coieris de municipis cognatique fortunis cum alienissimo. quam sis audax, ut alia obliviscar, hinc omnes intellegere potuerunt quod ex tota societate, hoc est ex tot sicariis, solus tu inventus es qui cum accusatoribus sederes atque os tuum non modo ostenderes sed etiam offerres. inimicitias tibi fuisse cum Sex. Roscio et magnas rei familiaris controversias concedas necesse est.
88 restat, iudices, ut hoc dubitemus, uter potius Sex. Roscium occiderit, is ad quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem mendicitas, ismendicitas is ψ: mendicitatis σπφω: mendicitas A σχ qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egentissimus, is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an is qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorumque insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem ipsam reformidetreformidet Lambinus: reformidat codd. , postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme