Thesauros Literature Oratory Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
83 venio nunc eo quo me non cupiditas ducit sed fides. nam si mihi liberet accusare, accusarem alios potius ex quibus possem crescere; quod certum est non facere, dum utrumvis licebit. is enim mihi videtur amplissimus qui sua virtute in altiorem locum pervenit, non qui ascendit per alterius incommodum et calamitatem. desinamus aliquando ea scrutari quae sunt inania; quaeramus ibiibi ς2, Steinmetz: ubi cett. (cf. Clu. 37) maleficium ubi et est et inveniri potest; iam intelleges, Eruci, certum crimen quam multis suspicionibus coarguaturarguatur A , tametsi neque omnia dicam et leviter unum quidquequidque Wesenberg: quodque codd. tangam. neque enim id facerem, nisi necesse esset, et id erit signi me invitum facere, quod non persequarpersequar Lambinus: prosequar codd. longius quam salus huius et mea fides postulabit.
84 causam tu nullam reperiebas in Sex. Roscio; at ego in T. Roscio reperio. tecum enim mihi res est, T. Titi Rosci, quoniam istic sedes ac te palam adversarium esseesse |||| ς profiterisprofiteris edd. VR: profitearis codd. . de Capitone post viderimus, si, quem ad modum paratum esse audio, testis prodierit; tum alias quoque suas palmas cognoscet de quibus me ne audisse quidem suspicatur. L. Lucius Cassius ille quem populus Romanus verissimumseverissimum mg. Lambini et sapientissimum iudicem putabat identidem in causis quaerere solebat 'cui bono' fuisset. sic vita hominum est ut ad maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme