Thesauros Literature Oratory Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
73 Vtrum quid agatur non vides, an apud quos agatur? agitur de parricidio quod sine multis causis suscipi non potest; apud homines autem prudentissimos agitur qui intellegunt neminem ne minimum quidem maleficium sine causa admittere. esto, causam proferre non potes. tametsi statim vicisse debeo, tamen de meomeo Madvig: in eo codd. (cf. Clu. 65) iure decedam et tibi quod in alia causa non concederem in hac concedam fretus huius innocentia. non quaero abs te qua re patrem Sex. Roscius occiderit, quaero quo modo occiderit. ita quaero abs te, C. Gai Eruci: quo modo, et sic tecum agam ut meo loco vel respondendi vel interpellandi tibi potestatem faciam vel etiam, si quid voles, interrogandi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme