54
verum concedo tibi ut ea praetereas quae, cum taces, nulla esse concedis; illudillud Gulielmius: illum codd. quidem, voluisse exheredare, certe tu planum facere debes. quid ergo adfers qua re id factum putemus? vere nihil potes dicerepotes se dicere ς: potes edicere Gulielmius: fort. potes elicere; finge aliquid saltem commode ut ne plane videaris id facere quod aperte facis, huius miseri fortunis et horum virorum talium dignitati inludere. exheredare filium voluit. quam ob causam? 'nescio.' exheredavitne? 'non.' quis prohibuit? 'cogitabat.' cogitabat alterum cogitabat om. w, del. Madvig ? cui dixit? 'nemini.' quid est aliud iudicio ac legibus ac maiestate vestra abuti ad quaestum atque ad atque ad atque Aχ1 libidinem nisi hoc modo accusare atque id obicere quod planum facere non modo non possis verum ne coneris quidem?
55
nemo nostrum est, Eruci, quin sciat tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas esse; vident omnes qua de causa huichuic Beroaldus: huc codd. inimicus venias; sciunt huiusce pecunia te adductum esse quid ergo est? ita tamen quaestus te cupidum esse oportebat ut horum existimationem et legem Remmiam Remmiam rem miram A: Eruci iam ψ mg. putares aliquid valere oportere.