Thesauros Literature Oratory Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
48 age nunc, refer animum sis ad veritatem et considera non modo in Umbria atque in ea vicinitate sed in his veteribus municipiis quae studia a patribus familiasfamilias ed. Guar.: familiis codd. maxime laudentur; iam profecto te intelleges inopia criminum summam laudem Sex. Roscio vitio et culpae dedisse. ac ac at φψ non modo hoc patrum voluntate liberi faciunt sed permultos et ego novi et, nisi me fallit animus, unus quisque vestrum qui et ipsi incensi sunt studio quod adquod ad ω, Angelius: quod σφ: quo ad cett. agrum colendum attinet, vitamque hanc rusticam, quam tu probro et crimini putas esse oportere, et honestissimam et suavissimam esse arbitrantur.
49 quid censes hunc ipsum Sex. Roscium quo studio et qua intellegentia esse in rusticis rebus? Vt ex his propinquis eius, hominibus honestissimis, audio, non tu in isto artificio accusatorio callidior es quam hic in suo. verum, ut opinor, quoniam ita Chrysogono videtur qui huic nullum praedium reliquit, et artificium obliviscatur et studium deponat licebit. quod tametsi miserum et indignum est, feretferet χ1: ferret (-re σφ) cett. tamen aequo animo, iudices, si per vos vitam et famam potest obtinere; hoc vero est quod ferriferre Puteanus non potest, si et in hanc calamitatem venit propter praediorum bonitatem et multitudinem et quod ea studiose coluit, id erit ei maximemaximae ς fraudi, ut parum miseriae sit quod aliis coluit non sibi, nisi etiam quod omnino coluit crimini fuerit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme