Thesauros Literature Oratory Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
39 patrem occidit Sex. Roscius. qui homo? adulescentulus corruptus et ab hominibus nequam inductus inductus iudicatus ψ2 ? annos natus maior natus maior natu maior Gulielmius: natus magis Naugerius (contra Arusian. K. vii. 495) quadraginta. vetus videlicet sicarius, homo audax et saepe in caede versatus. at hoc ab accusatore ne dici quidem audistis. luxuries igitur hominem nimirum et aeris alieni magnitudo et indomitae animi cupiditates ad hoc scelus impulerunt. de luxurialuxoriae ς: luxurie w, Müller (cf. §75) purgavit Erucius, cum dixit hunc ne in convivio quidem ullo fere interfuisse. nihil autem umquamumquam cuiquam Bake debuit. cupiditates porro quae possunt esse in eo qui, ut ipse accusator obiecit, ruri semper habitarit et in agro colendo vixerit? quae vita maxime disiuncta aa ed. Guar.: om. codd. cupiditate et cum officio coniuncta estconiuncta est s: coniuncta σχ2ψ: om. ςαπχ1 .
40 quae res igitur tantum istum furorem sex. Roscio obiecit? 'patri' inquit 'non placebat.'patri non placebat hab. ς in mg., om. w, del. Madvig patri non placebat? quam ob causam? necesse est enim eam quoque iustam et magnam et perspicuam fuisse. nam ut illud incredibile est, mortem oblatam esse patri a filio sine plurimis et maximis causis, sic hoc veri simile non est, odio fuisse parenti filium sine causis multis et magnis et necessariis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme